Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.
Char.
  1. Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam.
Evt.
  1. Scio;
  2. omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.
C.
  1. Quid id est quod scis?
E.
  1. Tuos pater volt vendere—
C.
  1. Omnem rem tenes.
Evt.
  1. Tuam amicam.
Char.
  1. Nimium multum scis.
Evt.
  1. Tuis ingratiis.
Char.
  1. Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?
Evt.
  1. Tute heri ipsus mihi narrasti.
Char.
  1. Satin ut oblitus fui,
  2. tibi me narravisse?
Evt.
  1. Hau mirumst factum.