Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.
- Prius respondes quam rogo.
- Prius tú emis quam vendo, pater.
- nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
- Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,
- sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
- numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.
- Certumnest?
- Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
- ibi venibit.
- Vin me tecum illo ire?
- Nolo.
- Non places.
- Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
- Tu prohibes.