Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nescio quid meo animost aegre, pater.
  2. poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.
Dem.
  1. Per mare ut vectu's(vectus es), nunc oculi terram mirantur tui.
Ch.
  1. Magis opinor—
D.
  1. Id est profecto; verum actutum abscesserit.
  2. ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.
Char.
  1. Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
Dem.
  1. Cras agito, perendie agito.
Char.
  1. Saepe ex te audivi, pater:
  2. rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
Dem.
  1. Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
Char.
  1. Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.
Dem.
  1. Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?
  2. iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;
  3. quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.