Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;
  2. satin quídquid est, quam rem agere óccepi,
  3. proprium nequit mihi evenire quod cupio?
  4. ita míhi mala res aliqua óbicitur,
  5. bonum quaé meum comprimit cónsilium.
  6. míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui,
  7. ratús clam patrém me meúm posse habere:
  8. is rescivit et vidit, et perdidit me;
  9. neque is cum roget quid loquar cogitatumst,
  10. ita animi decem in pectore incerti certant.
  11. nec quid corde nunc consili capere possim
  12. scio, tantus cum cura meost error animo,
  13. dum servi mei perplacet mihi consilium,
  14. dum rursum haud placet nec pater potis videtur
  15. induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.
  16. nunc si dico ut res est atque illam mihi me
  17. emisse indico, quem ad modum existumet me?
  18. atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
  19. scio saevos quam sit, domo doctus. igitur
  20. hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare.