Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Amo.
- Tun capite cano amas, senex nequissime?
- Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.
- Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.
- Decide collum stanti, si falsum loquor;
- vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca
- digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:
- si movero me seu secari sensero,
- Lysimache, auctór sum ut me amando enices.
- Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.
- nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex
- tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.
- Nunc tu me, credo, castigare cogitas.
- Egon té?
- Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:
- fecere tale ante alii spectati viri.
- humanum amarest, humanum autem ignoscerest:
- ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit.
- Quin non obiurgo.
- At ne deteriorem tamen