Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non mihi credis?
Lys.
  1. Immo credo, sed tamen metuo miser.
Dem.
  1. Eamus intro.
Evt.
  1. Immo dicamus senibus legem censeo,
  2. prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint.
  3. annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus
  4. si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
  5. cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
  6. et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.
  7. neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium
  8. quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
  9. siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.
  10. haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
  11. bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,
  12. ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.