Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
  2. hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
Messenio
  1. Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem
  2. procurat, videt, collocat cogitatque,
  3. ut absente eró rem erí diligenter
  4. tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús.
  5. tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet
  6. potióra esse, cuí cor modéste sitúmst.
  7. recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
  8. détur ab suis eris, ignavis, improbis viris: