Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
- meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
- quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua—
- sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
- meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
- condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
- quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
- mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser.
- Audin quae loquitur?
- Se miserum praedicat.