Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Lumbi sedendo, óculi spectando dolent,
  2. manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
  3. odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
  4. ait se óbligasse crus fractum Aesculapio,
  5. Apollini autem brachium. nunc cogito,
  6. utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
  7. atque eccum incedit. move formicinum gradum.
Medicvs
  1. quid esse ílli morbi, dixeras? narra, senex.
  2. num laruatust aut cerritus? fac sciam.
  3. num eum veternus aut aqua intercus tenet?
Sen.
  1. Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi
  2. atque illum ut sanum facias.
Med.
  1. Perfacile id quidemst.
  2. sanum futurum, mea ego id promitto fide.
Sen.
  1. Magna cum cura ego illum curari volo.
Med.
  1. Quin suspirabo plus sescenta ín die:
  2. ita ego eum cum cura magna curabo tibi.
Sen.
  1. Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.
Menaechmvs
  1. Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
  2. quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam