Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Lumbi sedendo, óculi spectando dolent,
- manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
- odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
- ait se óbligasse crus fractum Aesculapio,
- Apollini autem brachium. nunc cogito,
- utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
- atque eccum incedit. move formicinum gradum.
- quid esse ílli morbi, dixeras? narra, senex.
- num laruatust aut cerritus? fac sciam.
- num eum veternus aut aqua intercus tenet?