Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. prius quam turbarum quid faciat amplius.
Men.
  1. Enim haereo;
  2. ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
  3. pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
  4. ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
  5. faciam quod iubes, Apollo.
Sen.
  1. Fuge domum, quantum potest,
  2. ne hic te obtundat.
Mat.
  1. Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,
  2. ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—
Men.
  1. Haud male, Apollo illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
  2. barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
  3. ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
  4. comminuam illo scipione quem ipse habet.
Sen.
  1. Dabitur malum,
  2. me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Men.
  1. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
  2. osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Sen.
  1. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
  2. sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.