Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
Men.
  1. Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
  2. hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse --- deierat.
  3. sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem,
  4. omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
Sen.
  1. Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
  2. in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
Men.
  1. Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
Sen.
  1. Tun negas?
Men.
  1. Nego hercle vero.