Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Dic, mea uxor, quid tibi aegre est?
- Bellus blanditur tibi.
- Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello?
- Aufer manum.
- Sic datur. properato absente me comesse prandium,
- post ante aedis cum corona me derideto ebrius.
- Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
- Tun negas?
- Nego hercle vero.
- Nihil hoc homine audacius.
- non ego te modo hic ante aedis cum corona florea
- vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,
- et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?
- Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
- Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.
- omnia hercle uxori dixi.
- Quid dixisti?
- Nescio,
- eam ipsus roga.
- Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?