Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
- atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.
- qui illum di omnes perduint, qui primus commentust ---
- contionem habere, qui homines occupatos occupat.
- non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi,
- qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
- ---
- ---
- adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,
- quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
- eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
- sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
- quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere.
- ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
- sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.
- sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.
- observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.
- Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
- lepideque concinnatam referam temperi.
- non faxo eam esse dices: íta ignorabitur.