Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quos tu parasitos loquere?
- Quod te urget scelus,
- qui huic sis molestus?
- Quid tibi mecum est rei?
- ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
- Non edepol tú homo sanus es, certo scio.
- Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
- proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
- numquid vis?
- Vt eas maximam malam crucem.
- Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
- dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
- ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
- ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—
- Iamne abiit illic? edepol haud mendacia
- tua verba experior esse.
- Observato modo:
- nam istic meretricem credo habitare mulierem,
- ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
- Sed miror qui ille noverit nomen meum.