Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- iube té piari de mea pecunia.
- nam équidem insanum esse te certo scio,
- qui mihi molestu'smolestus es homini ignoto, quisquis es.
- Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
- Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
- ego te non novi, neque novisse adeo volo.
- Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
- Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
- sed ubi novisti me?
- Vbi ego te noverim,
- qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
- Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
- Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
- cyathisso apud nos, quando potas?
- Ei mihi,
- quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
- Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
- Epidamnum numquam vidi neque veni?
- Negas?
- Nego hercle vero.