Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.
- mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
- Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
- Postquam ad nos renuntiatum est te --- et patrem esse mortuom,
- avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
- Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.
- Roga.
- Quid erat nomen nostrae matri?
- Teuximarchae.
- Convenit.
- o salve, insperate multis annis post quem conspicor.
- Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus
- usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.
- Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:
- hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
- Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,
- clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,
- eam dedi huic.
- Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?
- Haec east.