Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.
  2. mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
Men.
  1. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
Sos.
  1. Postquam ad nos renuntiatum est te --- et patrem esse mortuom,
  2. avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
Men.
  1. Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.
Sos.
  1. Roga.
Men.
  1. Quid erat nomen nostrae matri?
Sos.
  1. Teuximarchae.
Men.
  1. Convenit.