Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
- quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
- ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
- cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest
- praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
- Liberum ego te iussi abire?
- Certo.
- Quin certissimumst,
- mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.
- Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis