Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Mittite ergo.
- Quid me vobis tactiost?
- pecte pugnis.
- Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
- em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
- nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
- edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
- At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
- nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
- Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
- Liberem ego te?
- Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
- Quid est?
- adulescens, erras.
- Quid, erro?
- Per Iovem adiuro patrem,
- med erum tuom non esse.
- Non taces?
- Non mentior;
- nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.