Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego,
- ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
- Ne attigas.
- Ostende vero.
- Nolo.
- Non aequom facis.
- Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.
- Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium
- tibi dabo.
- Quid deinde porro?
- Libertatem.