Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quor dare ?
- Quia mi libitum est.
- Quae haec, malum, impudentiast?
- Etiam inclamitor quasi servos?
- Cum tu es liber, gaudeo.
- Merui ut fierem.
- Tu meruisti?
- Vise intro: ego faxo scies
- hoc ita esse.
- Quid est negoti?
- Iam ipsa res dicet tibi.