Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. adulescentem equidem dicebant emisse.
Per.
  1. Inveniam, tace.
  2. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
  3. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
  4. si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—
Stratippocles
  1. Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit
  2. neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus.
  3. quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine?
Epidicvs
  1. Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,
  2. ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
  3. Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;