Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid istanc quam emit, quanti eam emit?
- Vili.
- Haud istuc te rogo.
- Quid ígitur?
- Quot minis?
- Tot: quadraginta minis.
- íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore,
- in dies minasque argenti singulas nummis.
- Papae.
- Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit.
- Di immortales, ut ego interii basilice.
- Quid iam? aut quid est,
- Epídice?
- Perdidit me.
- Quís?
- Ille qui arma pérdidit.
- Nam quíd ita?
- Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas
- mittebat—sed taceam optumum est,
- plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.