Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ubi habitet dicere admodum incerte scio.
- Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
- volo scíre, si scis.
- Id quod audivi audies.
- Stratippoclem aiunt Periphanai filium
- absentem curavisse ut fieret libera.
- Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume
- meum exenteravit Epidicus marsuppium.
- Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
- Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
- Fides non reddis?