Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Te pro filio
- facturum dixit rem esse divinam domi,
- quia Thebis salvos redierit.
- Rectam institit.
- Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
- quae hic administráret ad rem divinam tibi.
- facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi
- ego illic me autem sic assimulabam: quasi
- stolidum, combardum me faciebam.
- Em istuc decet.
- Res magna amici apud forum agitur, ei volo