Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Abeamus intro hinc ad me.
- Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus;
- virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.—
- Non oris causa modo homines aequom fuit
- sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
- sed qui perspicere possent cor sapientiae,
- igitur perspicere ut possent cordis copiam
- ubi id inspexissent, cogitarent postea,
- vitam ut vixissent olim in adulescentia.
- vel ego, qui dudum fili causa coeperam
- ego med excruciare animi, quasi quid filius