Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
- quod pol ego metuo si senex resciverit,
- ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
- sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
- quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
- atque id quoque habeo: mane me iussit senex
- conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,
- quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
- ea conducetur atque ei praemonstrabitur
- quo pacto fiat subdola adversus senem.
- ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.—