Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque argentum ego cum hoc feram.
P.
  1. Quanti émi potest minimo?
Ep.
  1. Illane?
  2. ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.
  3. verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.
  4. atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.
Per.
  1. Quidum?
Ep.
  1. Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
  2. auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,
  3. gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.
  4. face modo, est lucrum hic tibi amplum.