Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Rogas?
  2. ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,
  3. atque ut eam te in libertatem dicas emere,
Per.
  1. Intellego.
Ep.
  1. Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua
  2. secus sententia.
Per.
  1. Immo docte.
Ep.
  1. Quid tua autem, Apoecides?
Ap.
  1. Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?
Ep.
  1. Iam simul igitur amota ei erit omnis consultatio
  2. nuptiarum, ne gravetur quod velis.