Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio.
- sed ubíst is?
- Advenit simul.
- Vbi is ergo est? nisi si in vidulo
- aut si in mellina attulisti.
- Di te perdant.
- Te volo—
- percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi.
- Ius dícis.
- Me decet.
- Iam tu autem nobis praeturam geris?
- Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum?
- At únum a praetura tua,
- Epídice, abest.
- Quidnam?
- Scies:
- lictores duo, duo ulmei
- fasces virgarum.
- Vae tibi.
- sed quíd ais?