Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Heús, adulescens.
Thesprio
  1. Quís properantem mé reprehendit pállio?
Ep.
  1. Familiaris.
Th.
  1. Fateor, nam odio es nimium familiariter.
Ep.
  1. Réspice vero, Thésprio.
Th.
  1. Oh,
  2. Epidicumne ego conspicor?
Ep.
  1. Satis recte oculis uteris.
Th.
  1. Salve.
Ep.
  1. Di dent quae velis.
  2. veníre salvom gaudeo.
Th.
  1. Quid ceterum?
Ep.
  1. Quod eo adsolet:
  2. cena tibi dabitur.
Th.
  1. Spondeo.
Ep.
  1. Quid?
Th.
  1. Me accepturum, si dabis.
Ep.
  1. Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,
  2. córpulentior videre atque habitior.
Th.
  1. Huic gratia.