Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
Pal.
  1. Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
  2. solet ésse.
Phaed.
  1. Quid opust verbis? vinosissima est;
  2. eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores,
  3. de odore adesse me scit, aperit ilico.
Pal.
  1. Eine hic cum vino sinus fertur?
Phaed.
  1. Nisi nevis.
Pal.
  1. Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
  2. ego nobis afferri cénsui.
Phaed.
  1. Quin tu taces?
  2. si quid super illi fuerit, id nobis sat est.
Pal.
  1. Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
Phaed.
  1. Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
Pal.
  1. Ita faciam.
Phaed.
  1. Agite bibite, festivae fores;
  2. potate, fite mihi volentes propitiae.
Pal.
  1. Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim?
Phaed.
  1. Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Pal.
  1. Profundis vinum: quae te res agitant?