Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- frater mi, salve.
- Qui credam ego istuc? cedo,
- si vera memoras, quae fuit mater tua?
- Cleobula.
- Nutrix quae fuit?
- Archestrata.
- ea me spectatum tulerat per Dionysia.
- postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
- exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
- ego pertimesco: tum ibi mé nescio quis arripit
- timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
- nec quo me pacto abstulerit possum dicere.
- Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
- ubi is est homó qui te surripuit?
- Nescio.
- verum hunc servavi semper mecum una anulum;
- cum hoc olim perii.
- Cedo, ut inspiciam.
- Sanan es,
- quae isti committas?