Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quod te praesente isti egi teque interprete,
  2. et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:
  3. argentum des lenoni, is huic det virginem.”
  4. ubi ipsus? cur non venit?
Cvrc.
  1. Ego dicam tibi:
  2. quia nudiusquartus venimus in Cariam
  3. ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
  4. solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
  5. septempedalis, factis monumentum suis.
Lyc.
  1. Quam ob rem istuc?
Cvrc.
  1. Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
  2. Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
  3. Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
  4. Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,
  5. † Libyamque oram omnem Conterebromniam,
  6. dimidiam partem nationum usque omnium
  7. subegit solus intra viginti dies.
Lyc.
  1. Vah.
Cvrc.
  1. Quid mirare?
Lyc.
  1. Quia enim in cavea si forent