Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quia te prohibet erus, clam ero potior.
- Prohibet? nec prohibere quit,
- nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
- Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
- nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
- verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.
- Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
- sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
- dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
- Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
- nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.
- Tace.
- Quid, taceam? quin tu is dormitum?
- Dormio, ne occlamites.
- Tu quidem vígilas.
- At meo more dormio: hic somnust mihi.
- Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
- Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
- Ilicet,
- pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.