Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro
- quaesivisse aiunt.
- Ere, unde is?
- Ex senatu.
- Gaudeo
- tibi mea opera liberorum esse amplius.
- Enim non placet.
- nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.
- sed quid istúc est?
- Propera ire intro húc ad adfinem tuom,
- filiam tuam iám cognosces intus. íbidem uxor tua est.
- abi cito.
- Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.—
- Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:
- nemo exibit, omnes intus conficient negotium.
- ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci
- qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet.
- nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur,
- more maiorum date plausum postrema in comoedia.