Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.
  2. at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
Lamp.
  1. At sibi ille quidam volt dari mercedem.
Hal.
  1. At pol illa quaedam,
  2. quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.
Lamp.
  1. At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.
Hal.
  1. At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.
Phan.
  1. Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur
  2. cistellam habere.
Hal.
  1. At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?
Phan.
  1. Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari
  2. tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.
Hal.
  1. Quid istúc negoti est? aut quis es?
Phan.
  1. Egó sum illius mater,
  2. quae haec gestitavit.
Hal.
  1. Hicine tu ergo habitas?
Phan.
  1. Hariolare.
  2. sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
  3. eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.