Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,
- si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum.
- quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis
- cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor
- loca haec circiter excidit mihi.
- mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,
- quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.
- non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,
- qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.
- nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.
- nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,
- cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.
- actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.
- nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.
- sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.
- nam et intús paveo et foris fórmido,
- ita núnc utrubique metús me agitat.
- ita súnt homines miseré miseri:
- ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,
- quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.