Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
  2. nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
  3. ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
  4. ilico: hanc ego tetulero intra limen.—
Mel.
  1. Abiit, abstulit
  2. mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
  3. éadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.
Lampadio
  1. Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
  2. quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
  3. sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet
  4. cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
  5. faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
Phanostrata
  1. Quid agis, Lampadio?
Lamp.
  1. Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
  2. nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
Phan.
  1. Quid nuntias
  2. super anu?
Lamp.
  1. Scelestiorem in terra nullam esse alteram.
  2. omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
  3. nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi