Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nunc intellexi.
- Dis hercle habeo gratiam,
- nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—
- Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
- quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
- nunc egomet potius hanc inibo gratiam
- ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
- atque ad parentes redducam Selenium.—
- Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
- ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
- quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen
- ut illud quem ad modum tuam in rem bene conducat consulam.
- nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,
- quae mihí dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
- accipe hanc cistellam, Halisca. ágedum pulta illas fores.
- dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
- Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
- Mater mea,
- periimus miseraé.