Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- puellam eamque me mihi supponere.
- Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
- ut gesta res sit.
- Vtinam audire non queas.
- ---
- Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus
- fortunis ex secundis ad miseras vocat.
- nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
- ego te reduco et revoco ad summas ditias,
- ubi tu locere in luculentam familiam,
- unde tíbi talenta magna viginti pater
- det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
- tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
- An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
- Immo meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.
- iam perducebam illam ad me suadela mea:
- anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,
- ne deserat se: eam suam esse filiam,
- seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
- istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae