Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
- di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii
- faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,
- nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero,
- poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
- et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero,
- nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—
- Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
- illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
- illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
- sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
- postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
- non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
- sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
- et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
- Anum sectatus sum clamore per vias,
- miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis
- moderatrix linguae fuit atque immemorabilis.
- quot illí blanditias, quid illi promisi boni,
- quot admoenivi fabricas, quot fallacias