Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Eo facetu'sfacetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
- habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
- neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
- hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
- tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
- Di me perdant—
- Quodcumque optes, tibi velim contingere.
- Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
- Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
- Patierin me periurare?
- Pol te aliquanto facilius,
- quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
- alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
- hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
- Face semel periclum.
- Feci saepe, quod factum queror.
- Redde mi illam.
- Inter novam rem verbum usurpabo vetus:
- quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
- Non remissura es mihi illam?