Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses,
- qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum,
- néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;
- íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
- éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.
- Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
- tibi utilisque habere:
- ita in prándio nos lepide ác nitide
- accépisti apúd te, ut sempér meminerímus.
- Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me,
- quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.
- Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari,
- véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus
- suávibus modis,
- néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
- Quid ita, amabo?
- Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.
- Amábo, hicine ístud decét?
- Iusque fásque est: