Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.
- Non taces?
- Non herle vero taceo. nam tu maxumo
- me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi
- túi amoris causa.
- Ego istuc feci?
- Immo Hector Ilius
- te quidem oppresset.
- Feci égo istaec dicta quae vos dicitis?
- Rogitas etiam?
- Si quidem hercle feci, feci nequiter.
- Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.
- Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis.
- sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam;
- si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo,
- ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero
- nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
- Censeo ecastor veniam hanc dandam.
- Faciam ut iubes.
- propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero,