Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Hic íntus relíqui.
- Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus?
- Mérito.
- séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur?
- Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio,
- néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
- ómnia palam súnt probra,
- ómnibus modis óccidi miser.
- --- ita mánufesto faucíbus teneor
- ---nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
- ---atque expálliatus súm miser,
- ---clandestinae núptiae.
- --- censeo
- --- mihi optumum est.
- --- intro ad uxorem meam
- súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
- séd ecquis est quí homo munús velit fúngier