Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- poéta, atque ut haéc est fabré facta ab nóbis.
- Optúnso ore núnc pervelím progredíri
- seném, quo senéx nequiór nullus vívit.
- ne illum quidem
- néquiorem árbitror ésse, qui locum
- praébet illí --- té nunc praesidem
- volo híc, Pardalísca, esse, qui hínc exeat
- eum ut lúdibrio hábeas.
- Libens fecero et solens.
- --- spectato: hinc omnia, intus quid agant ---
- --- pone me, amabo.
- Et ibi audacius licet
- quaé velis líbere próloqui.
- Tace,
- vostrá foris crépuit.
- Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem
- scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris,