Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid mi ópust servo tam néquam?
Lys.
  1. Quid núnc? quam mox recreás me?
Ol.
  1. Cená modo si sit cócta.
L.
  1. Hisce érgo abeant.
O.
  1. Properé cito intró ite ét cito deproperáte.
  2. ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.
  3. séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo.
  4. stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?
Lys.
  1. Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat.
Ol.
  1. Scio. síc sine habére;
  2. nugás agunt: nóvi
  3. ego illás malas mérces.
  4. quin tu í modo mécum
  5. domum.
Lys.
  1. At pól malum métuo.
  2. i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur.
Ol.
  1. Tam míhi mea víta
  2. quam túa tibi cárast.
  3. verum í modo.
Lys.
  1. Si tú iubes, em íbitur tecum.