Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Em,
- sapis sáne.
- Tuos sum équidem.
- Quid mi ópust servo tam néquam?
- Quid núnc? quam mox recreás me?
- Cená modo si sit cócta.
- Hisce érgo abeant.
- Properé cito intró ite ét cito deproperáte.
- ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.
- séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo.
- stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?
- Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat.
- Scio. síc sine habére;
- nugás agunt: nóvi
- ego illás malas mérces.
- quin tu í modo mécum
- domum.